- CAMBYSES
- I.CAMBYSESPersa, mediocri stirpe, ad Astyage, altero, penultimo Medorum Rege, in generum ascitus, elocatâ ipsi Mandane filiâ, quo sic a nepote periculum sibi in somno praedictum evitaret. Hinc Cyrus natus. Iustin. l. 1. c. 4. Herodot Musâ. 1. Vocat hunc Cambysen Xenophon Regem, honoris ergo: et fuit bonâ familiâ ortus, scil. ex tribu Achaemenidarum, fil. quippe Cyri, abnepotis Achaemenis. Praeter Cyrum vero filium, filiam genuit Cassandanam. Herodot. l. 1. c. 11. et l. 2. c. 1. Sed et avo eius, et abavo, Achaemenis filio idem fuit nomen. Ioh. Marshamus Canone Chron. Sec. XVIII. Salmasio pater ei fuit Achaemenes, a quo Achaemenidae tribus, unde Reges Persidae originem duxerunt.Hôc enim ordine Maiores suos recenset Xerxes apud Herodotum, Μὴ γὰρ εἴην εν Δαρείου Γ῾ςτάσπεος, τȏυ Α᾿ρσάμεος τȏυ Αῤιάμνεω, τȏυ Τείπεος τȏυ Κύρου, τȏυ Καμβύσεω, τȏυ Α᾿καιμένεος γεγονὼς, μη τιμωρησάμενος τοὺς Α᾿θηναίους. Non sim ex Dario Hystaspe, filio Arsamis, quem Ariamnes genuit, Teispe natus, cuius pater Cyrus, filius fuit Cambysis, nepos Achaemenis, ni de Atheniensibus ultionem sumpero. Ipse autom hic Achaemenes ad Perseum originis suae principium referebat, a cuius filio vel nepote perse gens Persarum nominata est. Vide Salmas. ad Solinum p. 1183.II.CAMBYSESPersarum et Medorum Rex, Cyri fil. qui paternis regnis Aegyptum adiecit. Sed offensus illorum superstitionibus, Apidis, ceterorumque Deorum aedes dirui iussit. Ad Ammonis quoque templum expugnandum exercitum misit, Poenos dein et Aethiopas invasurus, sed in Lybia deserta arenis obrutus universus interiit. Ipse quoque, cum suo sese glado imprudens laesisset, levissimo ex vulnere mortem oppetiit. Herod. l. 3. occisô prius fratre Tanyoxarce, vel Smerde, an. 232. Urb. Cond. 3532. M. 532. ante Christum Natum, Iustin. l. 1. c. 9. Diodor. Sic. l. 2. In iniustum Iudicem severus, Valer. Max. l. 6. c. 3. ex. ext. 3. Secundus est Nabuchodonosor Iudaeorum. Salian. Prosectus ad quaerendos ortus Nili, fame adactus comitum suorum aliquot in aliorum alimentum occidere, reinfectâ rediit. Lucan. l 10. v. 279.----- Vesanus in ortusCambyses, longi populos pervenit ad aevi,Defectusque epulis, et pastus caede suorumIgnotô te, Nile, redit. ------III.CAMBYSESfluv. Asiae per Albaniam regionem, ex Caucaso monte in Cyrum influens. Mela, l. 3. c. 5. Vide Voss. in loc. Baudrando fluv. est Mediae e Caspio monte ortus; dein rigatâ Atropatiâ regione, in mare Caspium se exonerat. 80. circiter milliar. ab ostio Cyri in ortum, sed non in ipsum influit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.